HISTORIA LIBRI IV REGUM

CAPUT XXV: De Achaz

#IV Reg. XVI#Isai. VII

Anno decimo septimo Phacee regis Israel regnavit Achaz in Jerusalem. Viginti annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit, et ambulavit in via regum Israel. Nam et unum de filiis suis consecravit idolotrajiciens eum per ignem tophet in valle Beennon, juxta Acheldemach. Fuit autem quidam filius Ennon cujus vallis illa erat, et ideo dicta est Beennon, id est filii Ennon. Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee rex Israel in Jerusalem, et obsederunt eam primo, ut ait Josephus. Et congressus eum eis Achaz victus est, et occisus est filius ejus Zacharias, et multa millia cum eo, et captus est princeps militiae ejus Dichaz [al. Ditham]. Cumque rediret victor rex Israel in Samariam cum magna multitudine captivorum occurrit ei quidam propheta Odida, vel Obedo, dicens eos non vicisse viribus propriis, sed propter iram Dei contra Achaz, arguens eos, quod contribules suos contraherent captivos, quos nisi remitterent paratus esset eis repentinus interitus. Tunc ad consilium Barachiae, qui magnus erat in Israel, rex Israel exhibuit captivis magnam hospitalitatem, et liberos remisit ad propria. Porro secundo obsederunt Jerusalem rex Syriae et rex Israel. Cumque timeret Achaz nimis, confortavit eum Isaias, dicens: Ne timeas ab his duabus caudis titionum fumigantium. Sed non credidit ei Achaz, nec voluit quaerere signum a Domino, et misit nuntios ad regem Assyriorum Theglathphalasar, dicens: Servus tuus sum ego: et ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et regis Israel. Et intravit rex Assyriorum Syriam, et vastavit eam, et non rediit Rasin in Damascum. Rex autem Assyriorum cepit Damascum, et interfecit Rasin, et Damascenos transtulit in Cyrenen, quae est versus Aethiopiam. Est enim alia Cyrene in Africa. Et occurrit ei Achaz rex Juda cum muneribus in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci misit ad Uriam sacerdotem in Jerusalem exemplar ejus, ut exstrueret ei consimile. Quo facto cum rediisset Achaz, altare aeneum transtulit a facie templi ad aquilonem, et super altare novum obtulit holocausta et pacifica. De altari vero aeneo, ut tradunt quidam, fecit illud horologium famosum, de quo postea dicetur. Et praecepit sacerdotibus, ut deinceps super altare novum offerrent; et deposuit Achaz luteres, et mare aeneum super pavimentum, ut eis nullus uteretur. Musach quoque Sabbati, et ingressum regis reclusit in templo Domini, ut cum templo ea profanaret, ut sic placeret regi Assyriorum. Est autem musach gazophylacium regum, sicut corbonam sacerdotum. Ingressum quoque regis quidam dicunt locum, in quo rex adorabat, vel portam per quam ascendebat ad adorandum; quae omnia obturavit Achaz, sicut et clauserat templum, ne intrarent sacerdotes. Sub eo vidit Isaias onus Babylonis, alia decem vidit sub Ezechia. Et mortuus est Achaz, et sepultus in civitate David, et regnavit filius ejus pro eo Ezechias.